SANROMANENSIS Familia

SANROMANENSIS Familia
SANROMANENSIS Familia
vulgo Sanroman, inter Hispaniae illustres, ramus est Davileae stirpis. In hac enim cum duae sint lineae, posterior Dominorum est de Santroman et Villanova: In qua plures ordine sibi invicem successêre Domini de Santroman et Villanova de Gomez, quibus titulus Velada accessit, ex Davilensi linea, a coniuge Sancio Sanchez Davilae allata. Huius fil. pro Velada Marchionis titulum obtinuit, a Philippo II. ac eius pronepos Antonius Davila et Toledo Marchio de Sanroman dignitatem priori iunxit, cuius Maiores hi recensentur. Gomesius Davila Dn. de S. Roman, ex Ioanna (filia Pagani de Ribera Dn. de Malpica) suscepit Sancium Sanctium Davilam Dn. de
Sanroman, maritum Catharinae Davila Dn. de Velada, et ex ea patrem Gomesii Davilae Marchionis de Velada: quô et Teresiâ Carrillo de Mendoza, genitus Sancius Sanctius Davila iuncit sibi Ioannam Toletanam, atque ex ea genuit Gomezium Davilam de Toledo Marchionem de Velada. Huic Antonia de Toledo Colonna (filia Garsiae de Toledo Osorio, Marchion. de Villa Franca, Ducis de Fernandina) genuit Antonium Davila et Toledo, Marchionem de Velada et Sanroman (cui uxor obtigit Constantina Osoria filia Petri Alvari Marchionis de Astorga) ac Antoniam (uxorem Ioannis Ludovici de la Cerda Dn. de Medina Celi.) Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Eur. Part. 2. P. 102.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”